RAVENSBERGA

RAVENSBERGA
RAVENSBERGA
oppid. Westphaliae, Comitatus cognominis Caput, sub Electore Brandeburg. In colle, 18. mill. pass. ab Osnabrugo in Meridiem, Padebornam versus 32. circiter, 30. a Monasterio in Ortum, Mindam versus. Extenditur hic Comitatus ad 20. mill. pass. inter Dioeceses Monasteriensem Osnabrugensem et Mindensem, ac Comitatum Eemgoviensem. Ditionem, olim hanc proprii Dynastae Comitesque habuêre. Meminerunt enim Iuliacens. Annales praeter Ludovicum Osnabrugensium Antistitem, ex Raven spurgiis Comitibus, Eberhardi atque Ottonis eiusdem gentis Dynastarum quorum iste exercitum Henrici Aucupis, contra Hunnos, secutus, institutis post Magdeburgi A. C. 935. ab iso Equestribus ludis; alter similibus ludis Coloniae celebratis A. C. 1179. interfuerint. Ab hisce, defunctô sine filiis Ottone, ad Iuliacenses Bergensesve devenisse referunt, Margaritae Ottone prognatae sive beneficiô, sive occasione saltem, ad domum istam, cui illa innupserat, Caesaris sponte translatam. Sed alium hunc Ottonem fuisse, inde conicere licet, quod Elisabetham, eâdem familiâ ortam, Henrico Comiti Hennebergico Iuliacensium Annales sociant, qui mortalitati annô demum 1261. paruerit, quod ab Ottonis istius aetate nimium distare videtur. Quidquid eius sit, ab Ottone quodam ad Bergenses abiisse ditionem hanc certum est; quam postea a Guilielmo Bergensi, adeoque antequam Iuliaci quoque Bergensemque Ducatum Clivensis familia adipisceretur, Adolphus Clivensium Ducum primus obtinuit, pretium libertatis, quod victus iste, captusque ab Adolfo, victori obtulerat. Hodie cum Marcae Comitatu et Dominio Ravenstenio, subest Electori Brandeburgico, ex formula pacti cum Principe Neoburgico initi A. C. 1666. Tob. Pfannerus, de praecip. Germ. Principp. Gentibus, c. 2. etc. ubi inter Saxoniae Ducum titulos etiam hos comparentes erudite exponit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”